Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 201

Precedente Successiva

magia, vires amittunt, labescente veretro: eo quod spiritus ultro recedit
intro, praesentiens in tanta aviditate totum se posse exhalare ac
mori: Aut in confluxu impetuoso suffocatur: aut reverentia amasiae
ipsum timidum reddit. Timor autem fuga naturalis est a proprio malo,
aut ab agendo malo in alterum. De veneficio contra fruges dictum
est superius. Tandem putamus stolidos esse, qui arbitrantur vi
sonorum ex caelo potuisse Orpheum saxa et plantas allicere movereque.
Non enim vis modica soni potest in maxima pondera lapidum
et plantarum: neque tantus in his sensus est, qui motum arripere possit
tantum. Ergo Daemones et Angeli ista factitare tantum valent,
quibus Magi uti solent. De quo in Metaph.
Caput XIX.
Magia ad Generationem.
~ Ad nobilitandam generationem Magia observari posset
mirifica: cum iam notum sit adeo affectum generantium
valere, quod in re genita ipsum exprimunt. Hac magia
usus est olim Patriarcha Iacob ; qui dum vellet oves parere
foetus albos, apponebat canalibus, in quibus adaequabantur,
res virgasque albas. Quo in tempore recreatae ab aestu movebantur
ad Venerem, et celebrato coitu, concipiebant albos, pariebantque
foetus: cum vero vellet nigros, virgas apponebat nigras, cum varios
varias, ubi sapientiam mirere viri. Tunc enim oves potabant
summa aviditate aquam; in Mesopotamia enim et Syria ingens calor
est, aquae vero paucae et puteales: eaeque in aviditate inspectantes
virgas, quae erant in aqua, hauriebant oculis, et quasi bibebant imagines
virgarum amatarum in amore aquarum, quas in virgis vel ex
virgis decurrentes hauriebant; sic et nos cum quid desideratum ab
homine quopiam accipimus, retinemus magis illius hominis imaginem
in mente quam aliis cernentes vicibus. Quapropter hilariter expletae
contentaeque aquis suscipiebant semen eodem in tempore, ea
affectum imagine, in utroque parente, masculo et foemina. Spiritus
vero seminalis eodem affectu et idem operabatur in fabrica corporis
et consimiliter exprimebat. Ens enim omne operatur sicuti affectum
est; res calida calefacit, frigida frigefacit, iratus iram operatur, timidus
in timore, amans amore effectum quisque suum: et in eo effundit
seipsum sicuti ipse tunc est; cum agere sit effundere naturam similitudinemque
propriam, sicuti calefacere est facere aliud calidum; sicuti

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche